monumenta.ch > Hieronymus > bnf17226.113 > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 62, 10
Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas. Sic ad superiora respicit, quae dixerat: Melior est misericordia tua super vitam. Sermo brevis in syllaba, sed ingens in quantitate promissio. Quid enim maius homo dare potest quam cum Creatori suo libenter animam probatur offerre? Benedicit enim unusquisque in vita sua perfecte Deum, quando bonis operibus in hac luce versatur. Addidit, et in nomine tuo levabo manus meas. In nomine Domini levat manus suas, qui operibus sanctis insistendo, tensis manibus orat ad Dominum, ut ipsa oratio sanctae crucis designet effigiem. Saepe enim commonemur taliter exorare; nam et Moyses quando contra Amalecitas pugnavit, tensis ad coelum manibus supplicabat . Legitur et in alio psalmo: Expandi manus meas ad te ; et Apostolus dicit: Levantes puras manus sine ira et disceptatione . Et intellige quia in hac manuum extensione commonemur operam debere nos habere sanctissimam, quam et sancta fides commendet, et actionum foeditas nulla commaculet.