monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 62, 9
Quia melior est misericordia tua super vitam: labia mea laudabunt te. Misericordiam dicit Domini praemia, quae sanctis suis larga pietate promittit, quae longe potior est a vita praesenti. Istam enim innumerabiles aerumnae possident, illam tranquillitas aeterna comitatur; quae tantum distat a mundiali luce, quantum tormenta possunt ab aeterna requie discrepare. Hinc est quod et martyrum catervae mortem huius saeculi libenter affectant, quia norunt pro isto interitu temporali perpetue se esse victuros; sicut dicit Apostolus: Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis . Sequitur, labia mea laudabunt te. Post beneficia quae praemisit, devotae laudis obsequium pollicetur, quod Deo noverat esse gratissimum; sicut in Evangelio Dominus dicit, cum decem curasset: Nonne decem mundati sunt? et, Non est inventus qui reverteretur, et daret laudem Deo, nisi hic Samaritanus ? Sancta enim mens dissimulare non voluit quod cognoverat accusandum.