monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 62, 8
Sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam. Sustinendo sitim, quam dixerat, carnis et animae in deserto, et in invio, et inaquoso, quod ad huius mundi sterilitatem pertinere cognovimus: tunc apparuisse se dicit Ecclesia in sancto fidelique proposito, quando Christum verum Deum esse cognovit. Intendamus autem quod dicit, apparui tibi, ut viderem virtutem tuam, quia nemo veritatem videt, nisi Deo prius apparere potuerit. Nam si sol iste nos videre facit quando lumine suae claritatis infulserit, quanto magis virtus divina, sine qua nihil bonum nec accipere possumus, nec tenere!