monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 62, 7
Quam multipliciter tibi caro mea! in deserto, et in invio, et inaquoso. Superius dixit in Deum sitisse animam suam; nunc et carnem multipliciter simile desiderium habere testatur: ut sicut utrarumque rerum auctor est Deus, ita ab utrisque partibus expetatur. Sed intendamus quod multipliciter dicendo, plus dicit in Deo sitisse carnem, ut quanto fragilior est, tanto ardentius pium medicum appetiisse videatur. Sitit ergo anima populi beati virtutes quas sancta Scriptura commendat; sed iterum innumerabilia sunt quae caro sibi a Deo cognoscitur postulare. Utraque enim indigent salvari; sed caro plus eget cibo, potu, vestitu, vehiculo, somno, temperie humorum, salubritate aeris, sumptu, caeterisque quibus anima non indiget; sed haec necessitas corporis expetere declaratur. Addidit ubi multipliciter sitiret caro eius, scilicet in deserto (sicut et titulus dixit), hoc est in mundi istius indigentia et sterilitate ieiuna. Sequitur, et in invio, quia mundus in se non habet viam, nisi Dominum Salvatorem, qui iter est caecorum, et per se errantium rectitudo salutaris. Addidit, et inaquoso, id est sterili atque infructuoso. Aquosum enim dicimus, quod aquis abundat irriguis; inaquosum vero aridum atque sterile, ut merito eius anima nimia siccitate durescat. Unde per haec tria nomina mundi istius necessitas indicatur.