monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 62, 6
Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo; sitivit in te anima mea. Primum ipsa repetitio venerandi nominis affectum piae deprecationis ostendit. Dicendo enim, Deus, Deus meus, suum quodammodo dicit esse; ut eius se magis tali desiderio possit ostendere. Addidit, ad te de luce vigilo. Ad ipsum vigilatur, quoties in mundi ambitione dormitur; nam illa sic consequimur, si ista deserere festinemus. Bene autem adiecit, diluculo, quando tempus dominicae resurrectionis eluxit, ut tunc eius laudes caneret, quando genus humanum exemplo suae resurrectionis animavit. Sequitur, sitivit in te anima mea. Sitivit, propter aquam positum est, quam in Evangelio dicit: Mulier, si scires donum Dei, et quis est qui a te aquam petit, tu petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam . Sitit ergo anima fidelium Deum, quando mandata eius et virtutes eximias concupiscit, quando ipsum desiderat videre, a quo bonorum omnia fluenta constat emanare. Ipsa est ergo anima quae culta rebus coelestibus, desertum aestimat mundum, quae semper exaestuat, semper sitit, donec ad fontem illum misericordiae divinae pervenire mereatur.