monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.113 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 62, 4
Sponsa illa spiritualis, quae membra continet Domini Salvatoris, primo modo insatiabili desiderio se dicit esse raptatam, ut virtutem Domini cernere potuisset: optans ut eius anima bonorum omnium pinguedine repleatur, quatenus eius digna possit laudibus inveniri. Secundo modo gratias agit, quia sub velamine alarum Domini, mundi istius procellas evaserit, inimicosque suos in inferiora terrae asserens esse damnandos; Regem vero Christum in Deo Patre cum sanctis praedicat esse laetaturum.