monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 62, 2
Psalmus et David frequenter indicant Dominum Christum, frequenter Ecclesiam: quia Christus in membris suis est, et membra in suo capite continentur. Nam si quid patiatur caput, membra compatiuntur; et iterum si membra vexentur, caput sine dubitatione compatitur; sicut et Apostolus ait: Si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra . Quapropter Ecclesiae, quae in hoc psalmo locutura est, merito proposita sunt verba, quae significant Dominum Salvatorem. Haec igitur in deserto Idumaeae habitat, id est in huius saeculi ariditate, ubi sitit, ubi desiderat, ubi misericordiam Domini expetit ambienter, donec ad illam aeternam gloriam venire mereatur. Idumaea enim locus est ubi David fugiens persecutionem Saulis latuisse cognoscitur. Nominis enim ipsius interpretatio est (sicut iam saepe diximus) terrena; ut evidenter intelligamus desertum istud significare terrenos actus, qui bonis spiritualibus omnino nudati sunt. Hinc est quod diluculo ad Dominum vigilat Ecclesia, deprecans ne mundi huius erroribus implicetur.