monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 61, 16
Semel locutus est Deus; duo haec audivi: quia potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia: quia tu reddes singulis secundum opera eorum. Sicut initium psalmi a Patre coepit et Filio, ita et nunc series eius decursa concluditur. Dicit enim: Semel locutus est Deus. Si litteram intendas, quaestio non parva suboritur. Locutus est enim frequenter Deus patribus nostris, Noe, Abrahae, Isaac, Iacob, Moysi, caeterisque sanctis suis: sed semel atque specialiter locutus est Filio suo, sicut ait secundus psalmus: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. . Hoc enim nulli alteri locutum Patrem fuisse manifestum est. Et ut quidam sentire voluerunt, locutus est semel Deus: quoniam unum Verbum ante tempora genuit consubstantiale sibi, immensum, coaeternum, et coaequaliter potens. Genitus est enim Deus verus de Deo vero, lumen de lumine, immortalis de immortali, invisibilis ex invisibili, omnipotens de omnipotente, et caetera, quae unitas illa incomprehensibilis vere creditur habere communia. Discutiamus etiam quae sunt ista duo quae se Idithum dicit audiisse; qui postquam vitia humana calcaverat, provectus ad contemplationem divinam, per aurem mentis auscultans, cognovit potestatem habere Filium in semetipso, sicut est illud Evangelii: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam . Sequitur illud secundum, et tibi, Domine, misericordia, subaudiendum placet. Utrumque enim Deitatis est, ut et misericorditer possit , et potenter misereatur. Sed ut hoc de Domino Christo dictum planius potuisses advertere, sequitur tempus iudicii, quia tu reddes singulis secundum opera eorum; sicut legitur: Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio .