monumenta.ch > Cassiodorus > sectio > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 61, 15
Divitiae si affluant, nolite cor apponere. Non damnat largas divitias quibus dispensatio modificata praestatur; nam si cor eis non apponitur, ut in ipsis singularis felicitas iudicetur, profecto necessariae sunt. Inde enim egentibus subvenitur, inde reficiuntur aegroti, inde pauperum nuditas operitur, inde plures ad coelorum regna perveniunt. Nam contra, qui divitiis apponit cor suum, aurum non vult expendere, sed celare, patrimonia cupit semper augere; et dum ibi spes tota reponitur, fames earum rerum semper augetur. Merito ergo praecipit divitibus non amare quod possident: sicut Apostolus dicit: Praecipe divitibus huius mundi non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia ad fruendum. Divites sint in operibus bonis, facile tribuant , etc.