monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.469 > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 61, 14
Nolite sperare in iniquitate, et in rapinis nolite concupiscere. Ipsos adhuc monet quos detestabili probaverat consuetudine vitiatos. Docet ne sperare debeant, ubi fructus boni desiderii non potest inveniri. In malitia enim qui sperat, seipsum decipit, quia nulla utilitas inde nascitur, sed potius aeterna poena procuratur; sicut in alio psalmo iam dictum est: Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam . Venit etiam ad pauperes, qui necessitate victus furtivum aliquid concupiscunt. Dicit enim, et in rapinis nolite concupiscere. Non enim potest crimen rapinae indigentia tollere, nec quod vindictae subiacet excusari; sed potius continet nos ille qui pluit super iustos et impios, qui dat escam omni carni. Nimis ergo ineptum est Creatoris potentiam relinquere, et ad spem criminum convolare. Sed ne solos pauperes crederes fuisse commonitos, sequenti versu venit ad divites, ut introducto salutari moderamine, nec iste ambiat, nec ille superbiat.