monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 61, 13
Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris: ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum. Secundo diapsalmate decurso, venit ad tertium membrum, exprobrans hominibus nequitias suas; propter quod salutaris huius psalmi sacramenta vulgata sunt, ut pravas persuasiones suas, emendata in melius voluntate, relinquerent. Dicit enim sententiam frequenter iteratam: Verumtamen vani filii hominum, ut vitium suum cognoscens humanitas, ad auctorem salutis atque veritatis celerrima supplicatione festinet. Sic enim in trigesimo octavo psalmo dictum est: Verumtamen universa vanitas omnis homo vivens . Quod et Sapiens ille frequenter repetit dicens: Omnia vanitas vanitatum . Nonnullos autem movere solet, cur et in Psalmis legatur: Vani filii hominum; et in Salomone: Universa vanitas ? Nunquid coelestia et terrestria, quae Deus creavit, et omnia valde bona, cuncta in vanitate consistunt? Non utique, sed comparata potioribus illa minora nimis et inania iudicantur; sicut ait beatus Hieronymus: Lucerna lampadis comparatione pro nihilo est; lampas stellae comparatione non lucet; stellam lunae confer, et caeca est; lunam soli iunge, non rutilat; solem Christo confer, et tenebrae sunt. Sic omnia vana fiunt, quae dum melioribus comparantur, fulgore proprio minuuntur. Sic homines, cum ad comparationem supernae veritatis veniunt, ut vani rationabiliter esse dicuntur. Sed huic rei addidit vitium quo maxime laborat humanitas. Mendaces filii hominum in stateris; sive illos tangit, qui ponderibus iniquis ementium decipiunt simplicitatem; sive quod homines sibi placentes, iusti atque immobiles videri volunt, cum sint deceptrici mutabilitate fallaces. In stateris enim, hoc significat quasi in libra iustitiae collocati, non creduntur amare fallaciam. Sequitur, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum. Poterant enim non decipere, si eorum posset nequitia deprehendi; sed cum iusti esse credantur, facilius tecta perversitate decipiunt. In idipsum, scilicet in aequitate, quam falso habere perfidi homines aestimantur.