monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 61, 12
Sperate in eum, omnis conventus plebis; effundite coram illo corda vestra: Deus adiutor noster est. Postquam fidei suae sacramenta vulgavit, conversus ad plebem, quae varia superstitionum vanitate laborabat, commonet ut spem suam debeant in Domini virtute reponere. Dicit enim: Sperate in eum, in illum scilicet quem sibi et Deum professus fuerat et salutem, vel caetera quae sunt dicta superius. Omnis conventus plebis. Alloquendo plebem non excipit potentes, quia mos est Scripturae divinae sic ad partem loqui, ut nec reliquos praetermittere videatur. Adiecit, effundite coram illo corda vestra. Effundit ante Dominum cor suum, qui peccata sua uberrimis lacrymis confitetur. Cor enim aliter effundi non potest, nisi creberrimo imbre lacrymarum; sicut in quadragesimo primo psalmo dictum est: Haec recordatus sum, et effudi in me animam meam . Quod inter propria Scripturae divinae non immerito computamus.