monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 61, 11
Etenim ipse est Deus meus, et salutaris meus; adiutor meus, non emigrabo. In Deo salutare meum et gloria mea; Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est. In his duobus versibus Christus Dominus indicatur, de quo superius dixit, patientia mea. Et tanquam si ei diceretur: Quis est iste patientia tua? respondit: Ipse est Deus meus, et salutaris meus: quia revera animae suae salutem iam tunc per incarnandum Verbum provenire noscebat. Addidit, adiutor meus: ne suis applicaret virtutibus quod evasit. Sequitur, non emigrabo, scilicet de hac credulitate quam teneo; sicut in decimo psalmo iam dictum est: In Domino confido: quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer ? Quapropter non se mutaturum dicit esse sententiam, quia hoc sibi utile cognoverat quod tenebat. Congeminat in Deo salutem, non ut gentium dii perpetuam mortem. Adiecit etiam, et gloria mea, ut non solum salus, sed etiam illi credidisse sit gloria. Ponit quoque, Deus auxilii mei, ne sibi aliquid humana deputaret infirmitas. Ad postremum quo cuncta concluderet, dixit: Spes mea in Deo est, ut et illa praeterita, quae perceperat, Domino deputaret, et futuram suam beatitudinem sanctus vir ipsi modis omnibus applicaret.