monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 61, 10
Verumtamen Deo subdita erit anima mea, quoniam ab ipso est patientia mea. Post diapsalmatis pausationem, venit Idithum ad secundum membrum psalmi, similia repetens quae superius dixit, animam suam Deo esse subiectam; ut ipsa repetitio menti nostrae robur credulitatis infigeret. Sed istud diligentius perscrutemur, quia causa gratulationis, quantum ad verba, non videtur esse consimilis. Ibi enim dicit, ab ipso salutare meum; hic ait, quoniam ab ipso patientia mea. Sed licet aliis verbis dicatur, unum tamen esse intelligimus si altius perscrutemur. Patientia quippe nostra Christus est Dominus, propter quem et adversa libenter patimur, et susceptae regulae observatione gaudemus. Sic enim et in septuagesimo psalmo cantatur: Quoniam tu es patientia mea, Domine . Nam ut eumdem in hoc sermone sensum possis advertere, aperte sequentia declarare noscuntur.