monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 61, 9
Verumtamen honorem meum cogitaverunt repellere, cucurri in siti; ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant. Superior versus respicit ad paganos, iste autem ad Iudaeos et fictos pertinet Christianos. Duobus enim modis laborat Ecclesia, sive quando eam gentilis error insequitur, sive quando haeretici prava contentione dilacerant. Honor erat sancti viri catholica et fidelis Ecclesia, Christus ipse qui membris suis et caput et dignitas est. Hunc infideles repellere cogitabant, quando, ne puro corde coleretur, sacrilegis dogmatibus obviabant. Tunc sanctus vir cursum vitae suae in sitis sterilitate peragebat, quia invenire non poterat quem potaret. Hoc enim sitis agit, ut foris positum humorem desideret in sua membra traiicere. Inde est illud evangelicum, Sitio ; Mulier, da mihi bibere ; non ut ab illa aquam tantummodo perciperet postulavit, sed ut ei fidei potum, quo ipsa satiaretur, ingereret. Sequitur etiam causa sitis, ore suo benedicebant. Quod illis accidit qui legem Domini fallaci meditatione pertranseunt, et non hoc operibus demonstrant quod ore pronuntiant. Additum est, et corde suo maledicebant. Corde enim maledicunt qui sanctas Scripturas vitio perversae novitatis intelligunt.