monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 61, 8
Quousque irruitis in homines, interficitis universos, tanquam parieti inclinato et maceriae impulsae? Postquam fidem suam trina praedicatione vulgavit, ad persecutores Christianorum verba convertit. Dicit enim: Quandiu agmine facto supra homines innocentes irruitis? Non vos revocat timor divinus, ut inde magis saeviatis, quia culturas daemonum contemptas esse cognoscitis. Et ne putares persecutionem istam aut nuditatibus fieri, aut tormentis levibus actitari, addidit, interficitis universos, ut usque ad mortem perducerent, quos Deo deditos esse sentirent. Universos autem, devotos intelligere debemus. Sequuntur aptissimae comparationes. Tanquam parieti inclinato, qui etsi non impellatur occumbit: quia in casum vergit quidquid a soliditate sua fuerit inclinatum. Addidit, et maceriae impulsae. Maceria est saxorum sicca constructio, quae sine aliquo ligamine impensae, in altum ducta componitur. Et ne de ipsa novitate habere eam crederes aliquam firmitatem, dixit, impulsae, ut facile ad imum vergeret quod aut ventorum flatibus, aut aliqua fuerat impulsione quassatum. Sed istae comparationes illum nobis sensum indicare noscuntur. Putatis insecutores sacrilegi Christianum populum defensorem firmissimum non habere, quem sic passim impia voluntate trucidatis?