monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 61, 7
Etenim ipse est Deus meus et salutaris meus; adiutor meus, non movebor amplius. Dixerat superius a Patre genitum salutis auctorem, nunc qui sit iste salutaris trina confessione complectitur. Primo ne minorem crederes dicit: Ipse est Deus meus; sicut supra de Patre Deum dicit. Aequalitas enim summi nominis substantiam et potentiam unitatis ostendit. Unde Pater Augustinus in libro decimo quinto de Trinitate ita dicit: Ratione etiam reddita intelligentibus, clarum est in substantia veritatis, non solum Patrem Filio non esse maiorem, sed nec ambos simul aliquid esse maius quam solum Spiritum sanctum; aut quoslibet duos in eadem Trinitate maius esse aliquid quam unum; aut omnes simul tres maius aliquid esse quam singulos. Sic perfectam atque singularem naturam sanctae Trinitatis mirabili veritate monstravit. Repetit salutaris meus: salus enim humani generis quae in Adam perierat, redintegrata est per Dominum Christum. Sequitur, adiutor meus: quia in mundi istius concertationibus implicato solus adiutorium praestitit, ut mundi vitia transcendere potuisset. Non movebor amplius, non superba professio est. Non enim moveri poterat, cuius Deus et salutaris et adiutor erat Dominus Christus. Quo loco figuram possumus fortassis advertere quae dicitur epidiorthosis, Latine superioris rei correctio. Nam quod adiecit, amplius, significat aliquando se motum. Fuit enim tempus quando iste Idithum praegravatus carnis imbecillitate titubavit: sed postquam veri dogmatis illuminatione completus est, moveri non poterat, qui, iuvante Domino, fidei firmitate constabat.