monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 61, 6
Nonne Deo subdita erit anima mea? ab ipso enim salutare meum. Per totum psalmum pro universali parte sanctorum, unus introducitur fidelium, qui saeculi vitia relinquens, soli Deo se subditum esse commemorat. Hoc est enim Domino dici subiectum, a mundanis vitiis esse vacuum, et sancta credulitate completum. Est enim increpativus modus contra eos qui putant eum nimia prosperitate feriatum, et quasi in quadam quietis suae otiosum esse laetitia. Nonne convertendum est, ut planius fiat. Dicamus enim: Ne non Deo subdita erit anima mea? Quae figura dicitur anastrophe, id est conversio. Subditus est utique Deo qui semper humiliter atque strenue illud agit quod ad eius mandata cognoverit pertinere. In ipso delectatur, in ipso reficitur, et praeter eum nihil aliud mens beatissima concupiscit. Erit infinitum tempus significat, quod nullo fine claudendum est. Sequitur causa iustissima, quare Deo Patri subdita sit anima beati. Dicit autem, ab ipso enim salutare meum; id est, unigenitus Filius, qui recte credentibus salutaris existit. Ab ipso enim cum dicitur, Filius significatur. Haec enim propria unus Deus sancta Trinitas habet, quod Pater ingenitus, Filius genitus, Spiritus sanctus a Patre et Filio procedit. Hoc fides integra, hoc catholica profitetur Ecclesia. Bene itaque Idithum Deo subditum te esse profiteris, a quo inaestimabile beneficium te suscepisse testaris. Sed ut sanctum Verbum una atque aequabili veneratione coleretur, intende quid sequitur.