monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 61, 4
Transilitor iste, quem diximus, saecularium vitiorum, cum orbem terrarum plenum saevis videret erroribus, alios persecutores, alios haereticos, alios vanis desideriis implicari. In primo membro psalmi animam suam Deo profitetur esse subiectam, quia per Filium unigenitum munus salutare suscepit, arguens eos qui solo nomine se dici desiderant Christianos. Secunda parte iterum animam suam subditam dicit esse Domino Patri, quoniam per eius Verbum salutarem patientiam conquisivit: confirmans plebem confessione fideli, ut toto cordis affectu sperare debeat semper in Domino. Tertio membro errantes populos monet ut in Deo magis quam in mundi istius caduca debeant felicitate confidere.