monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 61, 2
Inter verba notissima tituli repetit Idithum, de quo proxime in trigesimo octavo psalmo iam diximus. Sub istius quippe nominis significatione semper aliquid declaratur eximium. Est enim eius interpretatio, transiliens eos, id est amatores huius saeculi, quos miles Christi contempta mundi voluptate transcendit. Sed quoniam ista transilitio beatum nobis videtur significare pro positum, introducitur quidam sanctus, qui et mundi desideria reliquerat, et in Domino spe firmissima permanebat. Talis enim praemittit finem, id est Dominum Christum. Sequitur quoque psalmus, hoc est probabilis vita, quae Domini regulis obsecundat. Coniungitur etiam David, ut vita laudabilis ad Dominum Christum tendere videatur, ubi est salutaris et absoluta perfectio.