monumenta.ch > Cassiodorus > sectio > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 60, 12
Permanebit in aeternum in conspectu Dei: misericordiam et veritatem eius quis requiret eorum? Ecce illa diei aeternitas evidenter expressa est; sed hoc iam a parte membrorum congruenter accipitur, sicut multis locis constat expositum: quoniam quae sequuntur capiti convenire non possunt. Dicit enim: Permanebit in aeternum in conspectu Dei; quod de populo fideli magis congruenter advertitur; hoc etiam et sequentia declarant. Adiecit, misericordiam et veritatem quis requiret eorum? Quare enim quaeratur misericordia, ubi nullus est miser? Quare veritas, ubi cuncti Deum videbunt? Nullus siquidem eorum indigus erit bonorum talium, cum in aeternum possideant regna coelorum; sicut ipse Dominus apostolis suis dicit: Nunc quidem tristitiam habetis; rursum autem videbo vos, et laetabitur cor vestrum, et gaudium vestrum nemo auferet a vobis . In illa die non rogabitis me quidquam. Sic fit ut nemo sanctorum misericordiam aut veritatem requirat, cum illius contemplationis inaestimabili munere perfruatur.