monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 60, 11
Dies super dies Regis adiicies; annos eius usque in diem saeculi et saecula. Aeternitatem significat Domini Salvatoris, qui vere Rex noster dicitur, quoniam ab ipso regimur, et eius virtute salvamur. Dies enim supra dies more humanitatis profertur, qui ideo plurimi dicuntur, quoniam illis et noctes succedere comprobantur. In illa vero aeternitate unus est dies, qui nullo termino finietur; sicut in alio psalmo dicit: Quia melior est dies una in atriis tuis super millia . Hoc etiam et de annis debemus accipere, quoniam talia tropice dicuntur de Domino Christo. Denique et versus ipse sic sequitur, usque in diem saeculi et saecula, ut ostenderet unum diem esse apud Dominum, qui saecula ista transcendit. Dicta sunt quippe saecula, quod in se revolvant tempora.