monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 60, 9
Inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula: protegar in velamento alarum tuarum. Et hic quoque categoricus syllogismus enascitur, qui eo modo colligitur Iustus inhabitat in tabernaculo Domini. Omnis qui inhabitat in tabernaculo Domini, in saecula protegitur in velamento alarum eius. Iustus igitur in saecula protegitur in velamento alarum eius. Nunc ad exponenda verba redeamus. Mens sancta Domini Christi sibi beneficia largienda confidit, quo in huius mundi periculis in tabernaculo Domini tutissime perseveret; et hoc non ad breve tempus, sed quousque saecula vitae istius divina administratione peragantur. Ita enim fidelium populus decursa sibi aetate succedens, in tabernaculo Domini per saecula continetur. Sed intendamus quare frequenter velamentum alarum Domini sacris defensionibus comparetur. Primum, quod alae avium in modum palmarum quasi quaedam costae pulcherrimae porriguntur. Deinde, quia sic defendunt, ut onerare non possint. Tertio, quoniam aestus et frigoris inclementiam a dilectis pullis affectuosa protectione depellunt. Ita defensio Domini, si ad eum pie confugiamus, potestates aereas a nobis efficit alienas, ut nec furor eorum incensus noceat, nec venenum frigidum viperea qualitate percutiat. Merito ergo protectio Domini alis noscitur comparata, quae nec subiectos onerant, et laesionem totius contrarietatis emendant.