monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 60, 8
Quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici. Causa redditur quare sit deductus ad praemium: quia spem suam constituerat sibi Dominum, qui confidentes aedificat, et in se praesumentes semper exaltat, sicut dicit Apostolus: Gloriamur in tribulationibus, scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit , etc. Sequitur omnino magna comparatio: Turris fortitudinis a facie inimici. Per turris fortitudinem ipsum Dominum significat Salvatorem. Turris enim civitatis muros vindicat, et irruentes hostes ex alto vulnerat; sic virtus Domini populum suum defendit, cum aperte inimicum eius oris sui contradictione prostraverit. Sed turris illa virtutibus est plena, non gladiis; pugnat verbo, non praelio; iubens omnia, non decertans: quam non aries quassat, non aliqua machinamenta debilitant, nec localiter defendit, sed per totum mundum famulos suos invicta protectione custodit.