monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 60, 7
A finibus terrae ad te clamavi; dum anxiaretur cor meum, in petra exaltasti me: deduxisti me. Congregatio sancta iustorum, quae est haereditas Domini, depressa malis saeculi, in universis sita gentibus congemiscens, clamat ad Dominum, quae et carnis necessitatibus subiacebat, et ab eius vitiis toto mentis desiderio desinere festinabat. Clamat enim a finibus terrae, id est ab universo orbe terrarum, in quo est omnipotentis Domini Ecclesia constituta. Sed non a solis finibus hoc clamatur, verum etiam ab interioribus, et umbilico ipso terrarum, sicut in decimo octavo psalmo dictum est: In omnem terram exivit sonus eorum . Clamat ergo iste populus qui superius dictus est: Exaudi, Deus, deprecationem meam: intende orationi meae. Dicit etiam quando iste clamor velut sacrificium Deo fuerit immolatus in anxietate cordis: quando enixius clamatur ad Dominum, cum periclitanti animae remedia necessaria postulantur. Sequitur clamoris exauditio, et praemium singulare iustorum, in petra exaltasti me. Petra significat Dominum Salvatorem, sicut dicit Apostolus: Petra autem erat Christus . In hac petra se exaltatum esse pronuntiat, in qua omnis aedificatus est Christianus. Constat enim exaltatum, qui ibi noscitur esse fundatus. Adiectum est, deduxisti me; in illam scilicet futuram requiem quam beatis suis Dominus pollicetur. Nam quod dixit, deduxisti me, usus iste prophetiae est, ut illa quae ventura sunt pro praeteritis dicat; sicut in vigesimo primo psalmo iam dictum est: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea . Quae figura dicitur prolepsis, id est praeoccupatio futurorum.