monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 57, 18
Ecce verus Sol qui tenebras nostras caliginesque discutiens, quid in veritate sentire debeamus ostendit. Iam nemo sit dubius, nemo remurmuret: quia in isto mundo Deum occulte res humanas examinare cognoscimus, quod in hoc saeculo facere manifestius comprobatur. Merito ergo istum Solem verissimum diem dicimus, qui ad numerum horarum per duodecim nobis apostolos lumen suae veritatis infudit. Nam et ipse sic dicit: Abraham concupivit videre diem meum: vidit, et gavisus est . Dies iste bonarum mentium, dies iste iustorum est: cui nec nubium caligo praepedit, nec nox aliquando tenebrosa succedit.