monumenta.ch > Hieronymus > Isaias, 33 > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 57, 16
Et dicet homo: Si utique est fructus iusto, utique est Deus iudicans eos in terra. Cum ista fiunt, quae superius dicta sunt, tunc fidelis intelligit atque dicit: Si iusti etiam hic bonorum suorum praemia consequuntur, manifestum est et in hac terra de eis iudicare Dominum, qui eos degere infructuosa sanctitate non patitur. Vult enim intelligi quia nec mali in hoc saeculo omnino a poena sunt liberi, quamvis florere videantur; nec boni a beneficio sequestrati, licet mundanis oneribus imprimantur. Quod argumentum dicitur a consequentibus, quando, cum iusto dantur praemia, iustus est Dominus.