monumenta.ch > Hieronymus > ad Corinthios II, 13 > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 57, 15
Laetabitur iustus cum viderit vindictam impiorum; manus suas lavabit in sanguine peccatoris. Membrum tertiae narrationis ingreditur, in quo iustorum laetitiam et sceleratorum etiam in isto saeculo dicit provenire vindictam. Videbit enim vindictam impiorum iustus, cum eos respexerit talia facere, unde semper debeant formidare. Omne enim malum suam portat, dum committitur, ultionem, quia torquente conscientia ipse in se probatur implere vindictam. Contra iustus laetus est, quamvis molestiarum fasce deprimatur; animo enim liber est, unde vera laetitia semper exsurgit. Sic utraque genera hominum qualitates suarum in se sustinent actionum. Sequitur, manus suas lavabit in sanguine peccatorum. Quid est hoc, quod ille qui praecepit orare pro inimicis, in peccatorum sanguine piorum manus asserit abluendas? Sed hoc, si diligentius intuemur, correctionis potius quam saevitiae praestabit exemplum. Nam cum sanguis peccatoris effunditur, manus, id est actus iustissimi corriguntur. Impio enim pereunte, commonetur innoxius cautius se diligentiusque tractare. Ita fit ut manus iusti non crudeliter, sed pie sanguis peccatoris emundet; sicut Salomon dicit: Stulto pereunte, sapiens astutior fit .