monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 57, 14
Priusquam producant spinae vestrae rhamnos: sicut viventes, sicut in ira absorbet eos. Rhamnus spinarum genus est permolestum, quod prius in herbam mollissimam pubescit; sed ubi adulta aetate caluerit, ramusculos producit acuminatos, posteaque eius sudes durescunt in arboream firmitatem. Hoc ergo Iudaeis praesens sententia comminatur, quod prius absorbeantur quam longa aetate eorum malitia convalescat, sicut et in alio loco de talibus dicit: Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos . Sequitur celeritas perditionis eorum, sicut viventes, sicut in ira absorbet eos. Bene dicit, sicut viventes, quia vivere videntur et mortui sunt. Omnis enim peccator in pravitate degens veritati moritur, sicut ait Apostolus: Vidua quae in deliciis est, vivens mortua est . Quod autem adiecit, sicut in ira absorbet eos, illud significat, quia Dominus tanquam iratus, peccatores videtur percellere non iratus; de quo scriptum est: Tu autem, Domine virtutum, cum tranquillitate iudicas . Nam quod dictum est, absorbet eos, eorum subitum significavit interitum, quia quanta Domino in sustinendo patientia fuit, tanta erit percussio in celeritate iudicii. Et respice quia sicut superius duobus versibus in peccatis auxesim fecit, ita et hic per quatuor crescit in poenis.