monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 57, 13
Sicut cera liquefacta auferentur; super eos cecidit ignis, et non viderunt solem. Superius dixit de his quos convertendos esse Domini terrore pronuntiat; nunc exponit eos qui, perfidia faciente, in sua obstinatione durati sunt. Istis digna vicissitudo redditur, ut illa cordis duritia sicut cera liquefacta dispereat. Auferentur, dicit, a conspectu Domini, quando in gehennae tormenta mittendi sunt. Denique sic sequitur, super eos cecidit ignis, et non viderunt solem. Ignem dicit malae mentis ardorem, quem in hoc saeculo caecatis sensibus hauserunt; qui tenebrat potius quam illuminat, qui non aperit, sed claudit aspectum. Talis enim ignis super impios cadit, ut solem verum, id est Dominum Salvatorem videre non possint; sicut et ipsi in iudicio futuro dicturi sunt: Sol non ortus est nobis, et iustitiae lumen non luxit nobis . Illum enim solem conspicere nequeunt, nisi qui eum mundis et sanctis mentibus intuentur.