monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 57, 12
Ad nihilum devenient velut aqua decurrens: intendit arcum suum donec infirmentur. Dixit aspides, dixit leones: nunc venit ad torrentes, qui hiemalibus imbribus concitati, subita inundatione descendunt. In hoc terribiles, quia improvisi; in hoc periculosi, quia praecipites. Sed mox ut impetu transeunte, quasi atrocia colla posuerint, sereno coelo deficiunt, qui nubibus compluentibus intumescunt. Quae figura dicitur synathroismos, id est congregatio, ubi multas res et crimina sub aliqua narratione colligimus. O inaudita saevitia Iudaeorum! Comparantur illis tot ingentia mala, unde immania novimus venire pericula. Addidit: Intendit arcum suum donec infirmentur. Hic clementia divinae virtutis ostenditur, cuius arcus tenditur ad salutem. Deus enim contra malos arma suae potestatis intendit, et tandiu terret donec infirmati cedant, et ad confessionis salutem meliorata se mente convertant.