monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 57, 11
Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringet Dominus. Introitus secundae narrationis aperitur, in qua describitur quae sint mala passuri qui contempserunt, ut aspides, divina praedicatione salvari. Primum dicit dentes eorum specialiter conterendos, quando dolosa verba ipsorum et captiosae interrogationes deducebantur ad nihilum; sicut eis contigit quando subdole interrogabant cui nummus Caesaris penderetur. Sed tale a Domino responsum recepere, ut unde tentaverant mordere, contritis dentibus viderentur abscedere. Ait enim: Reddite Caesari quae sunt Caesaris, et Deo quae Dei sunt . Sequitur, in ore ipsorum molas leonum confringet Dominus. Hic nescio quid videtur excrescere, quando et leones nominavit et molas: illos videlicet significans, qui non iam captiosis verbis, sed belluino fremitu in necem Domini consurgere tentaverunt. Aspides erant, quando ei insidiose dixerunt: Licet dare tributum Caesari (Ibidem, 17)? Leones fuerunt, quando cruento ore clamaverunt: Crucifige, crucifige . Ita insania eorum non solum veneno serpentis, sed immanibus belluis comparata describitur. In ore autem ipsorum molae confringebantur, quando dictis non poterant respondere verissimis.