monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 57, 10
Quae non exaudiet vocem incantantium, et veneficia quae incantantur a sapiente. In exponenda similitudine perseverat. Dicit enim de aspide quae non exaudit vocem incantantium: utique quoniam auribus damnatis obsurduit, nec passa est audire vocem quae illam trahere potuisset ad lucem. O humanum genus! nisi illuminetur misericordia divina, caecissimum est: creatum ad imaginem Dei, similitudinem vult habere serpentis. Sapientem vero hunc dicimus mundanae artis operatorem, qui propositam rem, Domino se iuvante, astuta complet industria. Nota igitur quoniam dicuntur sapientes et in malo, de quibus legitur: Ubi sapiens, ubi scriba ? et his similia.