monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 57, 9
Ira illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas. Ira Iudaeorum per similitudinem nimis aptissimam definitur. Obstinatorum quippe hominum ira irrevocabilis est qui, ne docentium praedicationes exaudiant, procurant sibi voluntariam surditatem. Cui malo consuetudo aspidis comparatur, quae ne verba incantantis exau diat, suasque latebras derelinquat, unam aurem caudae suae inflectione dicitur obturare, alteram vero in terram deprimere. Cui merito Iudaei comparati sunt, qui cordis auribus obturatis, sanctae Scripturae audire noluerunt saluberrimam iussionem. Obturare enim a sacerdotibus tractum est, qui aures suas thure replebant, ne peregrinis verbis intercedentibus, confusa carminum memoria turbaretur.