monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 57, 8
Alienati sunt peccatores ab utero , erraverunt a ventre, locuti sunt falsa. Merito peccatores tanquam abortivos, proiectos ab utero dicit Ecclesiae, qui nulla doctrinae confirmatione perfecti sunt; sed tanquam tenerae pecudis fatuata mollities, non ad lucem vitalem, sed in perfidiae tenebras probantur abiecti. Iuste quippe uterum habere dicitur Ecclesia, quae nos sacro baptismate profundit in perpetuam lucem. Sed vae illis qui immaturi ab eius visceribus exierunt! Sequitur, erraverunt a ventre, locuti sunt falsa. Erraverunt utique a ventre, qui contraria matri dogmata sunt secuti, nec alvum sanctam pia devotione venerantur. Ipsi enim et falsa locuti sunt, qui ab eius sanctis traditionibus erraverunt.