monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 57, 7
Etenim in corde iniquitates operamini in terra; iniquitatem manus vestrae concinnant. Ac si diceret: Quomodo potuistis de me iudicare, qui in corde vestro iniquitates operamini, ubi perfectum crimen est, antequam fiat, et omne malum plectibile fit, quod desiderium pravae voluntatis accusat? In terra vero dicit, sive arcano pectoris, sive supra populum cui principes et Pharisaei praeesse videbantur. Et vide quia supra cordis iniquitates posuit: nunc etiam per manus res significat actuales, ut non solum cogitatum scelus, sed etiam completum esse doceatur. Concinnant enim ad iniquitates bene positum est. Concinnatio autem significat, quando ex multis partibus sibi convenit adunata perversitas.