monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 57, 6
Si vere utique iustitiam loquimini, iusta iudicate, filii hominum. Christus Dominus Iudaeos invehitur de his quae longa post erant aetate facturi. Loquuntur enim falso iustitiam legis, qui non sunt recta iudicaturi. Vere autem illi aequabilia dicunt, qui iusta facturi sunt; sermo enim rectus vitae debet esse consimilis. Voces ergo illas hic arguit Iudaeorum, quando captiose dicebant: Magister, scimus quia a Deo venisti, et viam Dei in veritate doces. . Ista quidem iusta erant, sed illi ea veraciter minime loquebantur: quoniam si fuissent certissima mente prolata, irreprehensibilia eorum potuerant esse iudicia; nec postea dixissent Pontio Pilato: Crucifige, crucifige, quia se Dei Filium esse confirmat . Sic enim iudicaverunt, ut non recte, sed ficte locuti iustitiam comprobentur. Hoc argumentum in topicis dicitur a contrario. Contrarium est enim recta loqui, et perversa facere. Nonnulli vero hinc faciunt quaestionem, dicentes, hic quidem praeceptum esse: Iusta iudicate, cum legatur in Evangelio: Nolite iudicare, ne iudicemini . Sed ista sententia non nobis tollit in totum licentiam iudicandi; nam quod dicit, nolite iudicare, de illis factis vult intelligi quae sensus noster non praevalet intueri. Sunt enim quaedam media quae ignoramus quo animo fiant, quia et bono et malo fieri possunt, de quibus temerarium est homini iudicare. Hic autem praecipit nobis de his quae manifesta sunt iusta iudicare. Ita fit ut sententiae istae, dum discussae fuerint, nequaquam sibi contrariae esse videantur. Quem locum Pater Augustinus de Sermone Domini in monte, libro secundo latius diligentiusque tractavit.