monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 57, 2
Quamvis verba ista frequenter iterentur, non pigebit tamen eadem per singula loca declarare, ut psalmorum possit dignitas aestimari. Illas siquidem domos confidenter intramus, quarum penetralia in ipsa fronte cognoscimus. In finem significat Christum, qui in hoc psalmo locuturus est. Ne disperdas David in tituli inscriptione. Et David saepe diximus Christum significare, quia et rex erat, et nomen eius manu fortis sive desiderabilis interpretatur, quod et Domino competenter aptatur. Commonetur ergo Pontius Pilatus, ne disperdat scriptum titulum qui Regem Dominum declarabat: quia reddi non poterat incassum quod divina noscebatur iussione conscriptum. Regem enim illum quis poterat abolere, quem constat esse coeli terraeque creatorem? Quod adeo frequenter repetitur, ut excusatio contradicentibus auferatur.