monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 56, 19
Quoniam magnificata est usque ad coelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua. Ista est causa confessionis, ista promissio psalmodiae: Quoniam magnificata est misericordia Domini usque ad coelos; id est quia humanitas Filii usque ad coelorum regna perducta est. Periclitanti quippe homini, qui peccatis tenebatur obnoxius, fecit misericordiam suam, ut dispensatione mirabili faceret eximium, quem nefandi populi iudicio putabant extremum. Sequitur, et usque ad nubes veritas tua. Nubes significant prophetas, quos Spiritus sancti irrigua veritas, velut copiosus imber implevit. Merito enim nubes vocantur, quia coelesti fonte satiati sunt, et supra steriles peccatores spiritualis copiae dona fuderunt; quae duo praeposterato sunt ordine collocata. Veritas est tempore anterior, misericordia vero adventu posterior; quae ideo commutata sunt, ut sine aliqua differentia in his potuisset unum decus, unus auctor agnosci.