monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 56, 18
Confitebor tibi in populis, Domine; psalmum dicam tibi inter gentes. Istud iam dicitur a parte membrorum, quia ipsum constat Patri in populis confiteri, qui caput et dux Ecclesiae probatur intelligi. Nam quod ait, psalmum dicam tibi inter gentes, coelestem significat actum universalis Ecclesiae, quae per omnes gentes linguis variis psalmodiam Domino devota mente persolvit.