monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.397 > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 56, 17
Exsurge, gloria mea; exsurge, psalterium et cithara: exsurgam diluculo. Per tropologiam exsurge dicitur, quasi surge ad miraculum faciendum; sicut scriptum est et in undecimo psalmo: Nunc exsurgam, dicit Dominus . Qui sermo ad potentiam divinam propter exprimendas causas ab humana imbecillitate tran latus est. Geminat etiam: Exsurge, psalterium et cithara. Quae figura dicitur epembasis, id est iteratio verbi; quod etiam in superiore versu fecit, ubi ait: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum. Hic enim natura assumptae humanitatis exprimitur. Psalterium fuit, quando caro operabatur divina mandata, ut sancta se conversatione tractaret. Cithara vero gloriosam significat passionem, quae tensis nervis dinumeratisque ossibus, virtutem patientiae intellectuali quodam carmine personabat. Addidit, exsurgam diluculo, quod est inter tenebras noctis, et diei claritatem: quo tempore eum resurrexisse Evangelii lectio sancta testatur; ait enim: Diluculo valde venit Maria ad monumentum , et reliqua.