monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 56, 16
Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo et psalmum dicam Domino. Postquam dixit malorum debitas poenas, nunc venit ad tertiam partem, in qua post resurrectionem acturum se gratias pollicetur. Sed per illud gratias agit, per quod et resurrexit a mortuis. Caeterum deitas Christi cum Patre coaeterna, semper praestat, semper omnipotens, semper aequalis est. Nam quamvis laqueos parasset inimicus, foveam aperuisset ingratus, paratum se dicit ad agendas gratias, quia sibi sciebat resurrectionis gloriam modis omnibus affuturam. Sed in quo sit paratus, per verba sequentia declaratur: Cantabo et psalmum dicam Domino. Cantare diximus, vocibus gratiam referre; psalmum dicere, praedicabili Dominum actione laudare. Quae duo superiori geminationi merito videntur aptata, quando in utroque se profitetur esse paratum. Sed dum illa de se dicit, nos, quemadmodum confiteamur, instituit. Nam et apostolus Paulus sequens magistrum, paratum se profitetur, dum ait: Gloriamur in tribulationibus, scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia probationem , etc.