monumenta.ch > Hieronymus > csg68.7 > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 56, 15
Foderunt ante faciem meam foveam, et ipsi inciderunt in eam. Iudaeos significat insidiatores, qui praedicationibus rectis dolos se adnectere crediderunt, sicut evangelista de Pharisaeis dicit, cum ante eum statuissent adulteram mulierem, dicentes: Hanc invenimus in adulterio deprehensam. Moyses enim praecepit nobis huiusmodi lapidare: tu autem quid dicis ? et caetera huiusmodi, quae maligna interrogatio commovebat. Pedes autem Christi sunt increpationes malorum promissionesque fidelium, quibus ille in hoc mundo evangelizans, quasi quibusdam pedibus incedebat. Sequitur, et incurvaverunt animam meam. Hic pietas Domini sanctitasque describitur. Incurvaverunt enim animam Christi, quando scelerati Iudaei credere noluerunt. Ipsis enim condolendo (sicut et alibi dicit) ieiunus et sterilis reddebatur. Anima enim eius in suis actibus curvari non poterat, quae peccati maculam non habebat. Adiecit, foderunt ante faciem meam foveam. Bene dicitur fovea sententia mortis, quae mittit ad foveam. In eius enim faciem diverunt: Reus est mortis ; et ideo dicti sunt foveam fodere, quia eum neci visi sunt tradidisse. Addidit sententiam generalem, et ipsi inciderunt in eam. Omnis enim iniusta vox suos prius damnat auctores, et antequam alteri noceat, se prius ipsa condemnat. Quod similiter et Salomon dicit: Qui fodit foveam incidet in eam .