monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 56, 13
Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua. Dum in cruce talia Christi pateretur humanitas, et Dominum coeli Iudaei viderentur habere derisui, exclamat a forma servi, quam pro nobis assumpsit: Exaltare super coelos, Deus; ut qui pendes in cruce, cognoscaris semper in maiestate regnare. Non enim Deus supra se exaltari poterat, quia non est ultra quo crescat; sed exaltabatur plane inter homines, quando gloria maiestatis eius conversis mentibus apparebat. Super coelos autem dixit, quia Dominus et virtutes supernas noscitur habere subiectas. Sequitur, et super omnem terram gloria tua. Hoc utrumque completum est. Exaltatus enim supra coelos est, quando sedit ad dexteram Patris; glorificatus est super omnem terram, quando totum mundum catholica replet Ecclesia: in qua laudes Domino iugiter concinuntur, sicut Dominus dicit: Vivo ego, dicit Dominus; et implebitur gloria mea universa terra .