monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 56, 12
Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus. Haec de illis dicit qui in nece Domini impia voluntate grassati sunt. Ipse enim exponit qui sunt isti filii hominum, quorum dentes fuerunt arma et sagittae; eorum scilicet qui (sicut legitur) supra eum dentibus stridebant. Quod per quintam speciem dicitur definitionis quae Graece appellatur κατὰ τὴν λέξιν, Latine ad verbum. Singulis enim verbis definitur quid sint dentes hominum furentium, id est arma et sagittae. Arma retulit ad consilia pessima; sagittas ad verba quidem volantia, sed ad operationem mortis emissa. Addidit, et lingua eorum gladius acutus. Acuto gladio comparantur voces illae quae dicebant: Crucifige, crucifige . Nam sicut ensis acutus celerrimum operatur mortis effectum, ita et illa verba citam exitii complevere sententiam. Uno enim impetu visi sunt peremisse, sicut arma solent acutissima desecare. Per quae tamen subtiliter commonuit, quia et lingua saeviens possit occidere, sicut Salomon ait; Mors et vita in manibus linguae.