monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 56, 11
Eripuit animam meam de medio catulorum leonum; dormivi conturbatus. Crucifixo corpore, animam suam dicit ereptam: de qua maxime nos praecipit esse sollicitos. Totum enim in tuto redditur quando illa salvatur. Resurget enim corpus ad spiritualem gloriam, si illa non fuerit obstinationis vulnere sauciata. Catulos enim leonum plebem significat Iudaeorum, quam principes et sacerdotes ferali voluntate genuerunt; ut leones sint qui mala consilia de nece Domini tractaverunt. Catuli, eorum populi qui perperam inventa secuti sunt. Addidit, dormivi conturbatus. Mors Domini mirabili proprietate describitur, qui conturbatus fremitu Iudaeorum, quiete altissima dormiebat: ostendens tam nihil fuisse persecutionem impiorum, ut occisus perduceretur ad somnum. Dormire enim non est conturbati, nisi illius qui in cruce positus, spiritum sua reddidit voluntate.