monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 56, 10
Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam. Ianuam secundae partis ingreditur. Nam quamvis in superiori versu similia verba dixerit, hinc tamen in gratiarum actionem prorumpit, ut spem credentium de sua prosperitate firmaret. Misit enim de Patre dicit, quod ad humanitatem susceptam pertinet, sicut et in Evangelio ait: Non sum missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel . Misericordia est ergo, quia humano generi in suscepta carne compatitur, dum clamat: Saule, Saule, quid me persequeris ? vel his similia. Veritas, quoniam unicuique sua facta retribuit.