monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 56, 9
Misit de coelo, et liberavit me; dedit in opprobrium conculcantes me. Natura humanitatis unita Dei Filio confitetur liberatam se ab humana imbecillitate, quae post resurrectionem meruit coelorum regna percipere. Misit autem quod dicit, non significat angelum, non aliquam creaturam; illa enim per se servire, non liberare potuerunt: sed misit, intellige, auxilium supernae potentiae suae. Liberavit enim Pater Filium suum, sicut Apostolus dicit: Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen . Liberare quoque se posse et Filius ipse testatur dicens: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam . Verum istae locutiones cooperationem sanctae Trinitatis ostendunt, quae unum vult, unum semper operatur. Addidit, Dedit in opprobrium conculcantes me. Opprobrium persequentibus fuit, quando illum, quem se credebant exstinguere, viderunt fideles populos de ipsius resurrectione gaudere. Dedecus enim suum iudicat mala conscientia, quando propria non videt impleri posse disposita.