monumenta.ch > Lucanus > bnf8040.127 > bbb45.42v > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 56, 7
Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas. Intelligamus orationis istius purissimam sanctitatem. Primo versu misereri sibi Dominum ante omnia postulavit. Secundo dicit quare debeat obtinere. Tertio quemadmodum possit ab imminenti persecutione liberari. Alarum etenim umbra tecta materna sunt, quae pullos teneros et blandimento quodam fovent, et ab irruente tempestate custodiunt. Sed quia haec munimina magnum auxilium maternae pietatis ostendunt, talis comparatio frequenter in Scripturis sanctis posita reperitur, sicut Dominus in Evangelio dicit: Ierusalem, Ierusalem, quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina pullos suos sub alis suis, et noluisti ! Quae figura dicitur parabole, id est comparatio, quoties sibi res genere dissimiles comparantur. Sequitur, donec transeat iniquitas. In ipsa comparatione permansit, ut sub eadem umbra requiesceret, donec fervida iniquitas aestuaret.