monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 56, 6
Miserere mei, Deus, miserere mei: quoniam in te confidit anima mea. Christus Dominus humanatus clamat ad Patrem, ex eo quod futuram metuit passionem; ut quamvis voluntariam susciperet mortem, animae suae declararet absolute formidinem. Misericordiam petit Dei Filius, qui miseretur omnibus, qui tanta ad nos liberandos humilitate descendit, ut unum ex fidelibus clamare putes, quod Creator mundi assumptae carnis infirmitate deprecatur. Nam cum dicit: Miserere mei, Deus, miserere mei, repetitio ista periculum futurae mortis ostendit, ut saepe posceret resurrectionis miraculum, qui subiturus erat discrimina passionis. Sequitur, quoniam in te confidit anima mea. Oratio ista forma fidelium est, ut qui propter salutem nostram talia pertulit, precationibus quoque nos suis pius doctor instrueret. Oravit enim ut regulam nobis sanctae orationis ostenderet. Passus est propter nos, ut nullus pro ipso pati velle refugiat. Resurrexit, ut ad resurrectionem quoque ipsius spes se nostrae infirmitatis extendat. Ille enim istarum rerum indigus non fuit, sed omnia causa nostrae salutis excepit.